Numerus realis

E testwiki
Jump to navigation Jump to search

Formula:Latinitas <templatestyles src="Formula:Capsa tabellaria/styles.css" />

Systemata Numerica Mathematicae
Numeri Elementarii

Naturales {0,1,2,3,...} sive {1,2,3,...}

Integri {...,-2,-1,0,+1,+2,...}

Rationales
Reales

Complexi

Quaterni
Octoni 𝕆
Infinitas

Variae radices

Numerus realis[1] est numerus ullus qui punctis decimalibus infinitis scribatur, sicut 9.73985647892038457. . . . Includuntur numeri rationales sicut 42 et −23/129, et irrationales sicut π et radices quadratae. Copia de numeri reales aut 𝐑 notatur.

Linea numerorum

Puncta lineae infinitae numeros reales repraesentant: numeri positivi ad dexteram partem, negativi ad sinistram; numeri quorum magnitudo maior sit longior absunt ab puncto quod zero repraesentat.

Numeri integri (... -3, -2, -1, 0, 1, 2, 3, ...) punctis repraesentantur quae intervallis aequis inter se distant. Numeri rationales inter puncta integralia sunt; tanti rationales sunt quanti sunt integri. Plures autem numeri irrationales sunt quam rationales.

Numerus irrationalis 2 inter duas copias rationalium. Numeri rubri quadratum < 2 habent; numeri caeruli quadratum > 2 habent.

Numeri rationales sunt rationes vel fractiones. Numeri irrationales (per definitionem) non sunt. Definitio numeri cuiusdam irrationalis est limes sequentiae numerorum rationalium; haec est repraesentatio decimalis. Definitio analytica sectione Dedekind utitur. Sectio Dedekind numeri realis X est divisio numerorum rationalium in duas partes, quarum una, pars sinistra, omnes numeros < X continet, altera, pars dextra, omnes numeros > X. Si X = 2, copia sinistra sectionis Dedekind X continet 1, 13/10, 239/169, 1393/185, etc. Copia dextra continet 3/2, 3363/2378, etc.

Notae

  1. Renatus Cartesius, Geometria III p. 76. "Quemadmodum, tametsi tres imaginari possimus in hac, x3—6xx+13x—10 = 0; tamen una tantùm est realis; nempe 2; et quod ad reliquas duas attinet, quamvis illae augeantur, diminuantur, aut multiplicentur, sicut iam exposui; tamen non nisi imaginariae fieri possunt.

Bibliographia

  • Cantor, Georg. 1874. "Formula:Lang". Formula:Lang 77: 258–62.
  • Feferman, Solomon. 1989. The Number Systems: Foundations of Algebra and Analysis, AMS Chelsea. ISBN 0-8218-2915-7.
  • Katz, Robert. 1964. Axiomatic Analysis. D.C. Heath and Company.
  • Landau, Edmund. 2001. Foundations of Analysis. American Mathematical Society. ISBN 0-8218-2693-X.
  • Howie, John M. 2005. Real Analysis. Springer. ISBN 1-85233-314-6.
  • Schumacher, Carol. 1996. ChapterZero: Fundamental Notions of Abstract Mathematics. Addison-Wesley. ISBN 978-0-201-82653-1.

Nexus externi

Formula:Myrias