Copia

E testwiki
Jump to navigation Jump to search

Formula:LFormula:Vide discretivam

CopiaFormula:FD ref vel classis[1] in mathematica est quorundam elementorum mathematicorum collectio. Secundum definitionem Georgii Cantoris, "copia est comprehensio elementorum cogitationis nostrae bene discretorum in unum". Quae definitio omni rigore mathematico carens postea substituta est axiomatis ab Ernesto Zermelo et Adolfo Fränkel positis, quibus efficitur ut excludatur antinomia Russelliana (de copia copiarum, quae semet ipsas non continent, num se ipsam contineat).

In philosophia, copia sunt res abstractae.

Denotationes et definitiones

Denotationes

  • Copiae denotari solent parenthesibus "{" et "}" usurpatis initium aut finem copiae indicentibus. Sunt duae formae copiae: una elementa enumerans, exemplo {1,2} aut {Gaius, Petrus, Marcus}. Altera elementa describens variabili vel variabilibus et sententia vel sententiis usa: Ad quae elementa sententia sequens (praedicatum) pertinet, ante symbolis : aut | notatur variabilibus in parenthesibus "(" et ")" iterum adiectis. Ergo: {x: S(x)}. Si x0 elementum huius copiae sit (id est: valet praedicatum variabili x0), notatur x0{x:S(x)}.
  • Tales x solent esse in copia superiore (id est: cuncta elementa quae illi etiam huic aliis fortasse addiditis insunt). Sit X talis copia superior, tum scribi solet {xX:S(x)}. Ut indicatur X talem esse copiam superiorem, scribi solet X{xX:S(x)} aut {xX:S(x)}X.

Definitiones

  • Copia cui nulla elementa insunt vacua vel inanis appellatur. Notatur symbolis {} vel .
  • Copiae duae A,B eaedem vel aequae appellantur, si copiae alteri A eadem elementa ac alteri copiae B insunt. Aequivalens, si AB et BA. Ergo: A=BABBA.
  • Coniunctioni duarum pluriumve copiarum omnia elementa e quaquam illarum insunt. Notatur symbolo . Ergo: Sint A={x:S1(x)} et
    B={y:S2(y)}. Tum:
    AB={z:S1(z) vel S2(z)}={z:S1(z)S2(z)}={xAyB}.
  • Sectioni duarum pluriumve copiarum sola ea elementa insunt, quae in unaquaquam eorum inveniuntur. Notatur symbolo . Ergo: Sint
    A={x:S1(x)} et B={y:S2(y)}. Tum:
    AB={z:S1(z) atque S2(z)}={z:S1(z)S2(z)}={xAyB}.
  • Differentiae duarum copiarum A et B elementa ex A sola insunt quae copiae B non insunt. Notatur symbolo \. Ergo: Sint A={x:S1(x)} et
    B={y:S2(y)}. Tum:
    AB={z:S1(z) atque non S2(z)}={z:S1(z)¬S2(z)}={xAyB}.
  • Productum Cartesianum duarum copiarum A et B, quod cruce × denotatur, est copia haec: A×B={(x/y):xA atque yB}={(x/y):xAyB}.


Definitones super descriptae visuales per diagrammata Venniana factae:

Exempla

Sint A={1,2,4,7} et B={1,3,5,7,9}.

Tum:

  • AB={1,1,2,3,4,5,7,7,9}={9,7,1,2,3,4,5}. Licet enim elementa semel vel compluries scribere. Ne ordo quidem interest.
  • AB={1,7}.
  • AB={2,4}.
  • A×B={(1/1),(1/3),(1/5),(1/7),(1/9),(2/1),(2/3),(2/5),(2/7),(2/9),(4/1),(4/3),(4/5),(4/7),(4/9),(7/1),(7/3),(7/5),(7/7),(7/9)}.

Aequatio aliqua ut copia describens denotari potest et solutio eius aequationis copia enumerans est. Quae saepe - praecipue in scholis - copia solutionum appellatur. Aequatio quadratica exemplo:

{x:x22x3=0}={1;3}.

Notae

Formula:NexInt

Nexus externi

Formula:Myrias