Spatium vectoriale

E testwiki
Redactio 16:14, 7 Augusti 2024 a conlatore imported>Toadino2 facta (Nexum addidi internum)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Jump to navigation Jump to search
Additio vectorum et multiplicatio scalaris. Supra, vector v (caeruleus) alio vectori w (rubro) additur. Infra, w per factorem 2 extenditur, quod summam v + 2w facit.

Spatium vectoriale[1] vel spatio lineare est collectio rerum vectorum appellatarum, quae inter se addi et per numeros scalares dictos multiplicari possunt. Scalares saepius sunt numeri reales, sed etiam sunt spatii vectorialia ubi multiplicatio scalaris numeris complexis, numeris rationalibus, aut quemlibet corpore fit.

Rigorose, copia E (cum operationes + et •) structura spatii vectorialis super corpus commutativum K habet si:

  1. (E , +) caterva abeliana est.
  2. distributivus associativusque est.
  3. 1K de • elementum neuter est.

Proprietates quae spatium vectoriale definiunt

Spatium vectoriale in est copia V, cui definiantur operationes summae +:V2V et multiplicatio scalaribus :×VV quae has proprietates satisfaciant:

  1. 1v=v,0v=0_, omnibus elementis copiae V, quae hic littera v designantur;
  2. Summa est commutativa: v,wVv+w=w+v;
  3. Est summae oppositum, quod est numerus qui vectori additus zerum producit: vVvV:v+(v)=0;
  4. Est summae neutrum, quod est numerus qui vectori additus eum ipsum producit: 0V:vVv+0=v;
  5. Summa est associativa: u,v,wV:(u+v)+w=u+(v+w);
  6. Multiplicatio scalaribus est associativa: λ,μ,vV(λμ)v=λ(μv);
  7. Multiplicatio scalaribus est distributiva: λ,v,wVλ(v+w)=λv+λw atque λ,μ,vV(λ+μ)v=λv+μv.

Elementa spatii vectorialis vectores, summaeque neutrum vector nullus 0_ appellantur.

Subspatium vectoriale

Spatiis vectorialibus sunt subcopiae quae similes sunt lineis apud subcopias spatii euclidei. Hae subcopiae sunt subspatia vectorialia, quae subcopiae sunt spatii vectorialis clausae multiplicationi scalaribus summaeque:

WV:w,w1,w2W,λw1+w2W,λwW

Vector nullus versatur in omnibus subspatiis vectorialibus, quia si w est vector in subspatio, etiam est 0w=0_ (zerum est scalar). Et quod unus negativus est scalar quoque, si subspatio vectoriali inest vector, etiam eius oppositus inest.

In secundis, omnia subspatia vectorialia sunt spatia vectorialia, spatiaque vectorialia sunt subspatia vectorialia ipsorum. Etiam copia solius vectoris nullius {0_} est subspatium vectoriale.

Spatia vectorialia in systematibus aequationum solvendis

In systema aequationum lineare, si dextrae signi aequationis = instant sola zera, sicque videtur:

Ax=0_

Id systema homogeneum dicitur.

Demonstrari potest, si Wn est copia solutionum systematis linearis homogenei numero n variabilium ignotarum scripti ut Ax=0_, W esse subspatium vectoriale spatii n. Idem si non est homogeneum systema, eius solutiones non sunt subspatium, quod non inest vector nullus.

Formula:Demonstratio mathematica

Notae

  1. Isabel Schlangen, Drei Quanten-sl2-Verallgemeinerungen des gefärbten Jonespolynoms in zwei Parametern (dissertatiuncula, Rheinischen Friedrich-Wilhelms-Universität Bonn, 2012), vi.

Bibliographia

  • Abate, De Fabritiis, 2015. Geometria analitica con elementi di algebra lineare. McGraw Hill Education. ISBN 9788838615146.

Formula:NexInt

Formula:Myrias