Integrale

E testwiki
Redactio 21:57, 2 Februarii 2024 a conlatore imported>LilyKitty facta (de linea mathematica et systemate cordinatarum)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Jump to navigation Jump to search

Integrale functionis est una ex his duabus notionibus mathematicis:

  • functio quae est derivativum functionis datae (integrale indefinitum);
  • numerus qui totum effectum functionis in certo intervallo describit (integrale definitum). Exemplum est magnitudo spatii inter lineam quae functionem repraesentat, x-axin et limites intervalli.

Theorema fundamentale calculi relationem inter has duas notiones indicat. Methodus integrale alicuius functionis inveniendi integratio vel calculus integralis (seu calculus summatorius (ſummatorius)[1]) appellatur.

Integrale indefinitum

Sit f functio in . g(x)=f(x)dx est integrale functionis f si dg(x)dx|x=y=f(y). Ex hac definitione sequitur etiam g(x)+C, designante C quemcumque numerum realem, integrale functionis f esse. Quia C est quantitas constans, hoc est dCdx=0, hic terminus nihil addit integrali.

Exempli gratia, si f(x)=x2, tum f(x)dx=x33+C.

Integrale definitum

Approximatio integralis f(x) = √x inter 0 et 1

Integrale definitum abf(x)dx est quasi summa collationum functionis f in omnibus punctis intervalli [a,b]. Geometrice, integrale est magnitudo spatii inter lineam quae functionem repraesentat, x-axin et lineas x=a et x=b, si functio f est positiva in hoc intervallo. Si autem est negativa, ea magnitudo quoque negativa esse intellegitur. Ad integrale definitum computandum, numerum infinitum functionis collationum infinitesimalium (hoc est omnibus numeris positivis inferior) addere opportet, quod per limitem definitur.

Exemplum hoc illustrabit. In adumbratione vides 01xdx. Possumus magnitudinem aestimare si parva rectangula facimus, eisdem latitudinibus, altitudinibus autem f(xi), valores functionis in sinistris aut dextris lateribus intervallorum.

Talia rectangula in adumbratione reperiuntur. Sunt quinque rectangula, colore flavi, quorum latitudo est 1/5, et altitudines sunt √ 1/5, √ 2/5, √ 3/5, √ 4/5, et √ 1. Magnitudines rectangulorum igitur sunt (1/5) x √ 1/5, (1/5) x √ 2/5, et cetera; summatio earum magnitudinum est (fere) 0.74974.

Sunt etiam duodecim rectangula, colore viridi, quorum latitudo est 1/12 et altitudines sunt √ 0, √ 1/12, et cetera. Si magnitudines horum rectangulorum addimus, habemus (fere) 0.62029.

Integrale (per definitionem) est limes magnitudinum talium rectangulorum. Hoc est: Sit P={a0,a1,...an} copia numerorum inter a=a0 et b=an, sicut ai<ai+1. Deinde summatio Riemanni est

i=1n(aiai1)f(ai)

et integrale est limes huius summationis dum n ad infinitatem it (aut, dum semper plures rectanguli sunt).[2] Bernardus Riemann hanc definitionem invenit.

Saepe autem facilius est integrale alio modo computare. Theorema fundamentale calculi enim dicit:

abf(x)dx=F(b)F(a), si dF(x)dx|x=y=f(y)

Ita integrale definitum computari potest si integrale indefinitum cognoscitur.

Usus

Notae

  1. Zedler, vol. 5, p. 115
  2. Spivak, cap. 13; Hardy, sectio 240; haec non est definitio accuratissima.

Bibliographia

Formula:Myrias