Unitates Stoneyanae
Formula:Res sunt systema mensurae a physico Hibernico Georgio Johnstone Stoney anno 1881 creatum et primum exemplum systematis Formula:Creanda propositum – quod est grex unitatum sic excogitatum ut quaedam selectae Formula:Creanda et systema plene definiant et in ipso systemate includantur.
Georgius Stoney fuit primus qui intellexit onus electricum quantitates discretas tantum accipere posse; hoc ei suasit ut significationem universalem in minima unitate videret. Talis minima unitas (Formula:*ie onus electricum electronis), una cum aliis tribus quantitatibus constantibus quas item ipse putavit universales (eae sunt celeritas lucis, constans gravitationis et constans Coulombiana), sivit eum systema creare, quod hodie in honorem eius appellatur.
Unitates
Ad novum systema mensurae definiendum, Georgius Stoney has quantitates constantes elegit:[1][2]
- Formula:Mvar/c, celeritatem lucis in vacuo (Formula:Dimensiones)
- Formula:Mvar/G, constantem gravitatis (Formula:Dimensiones)
- Formula:Mvar/k e, constantem Coulombianam (Formula:Dimensiones)
- Formula:Mvar/phye, onus electricum elementare (Formula:*ie onus protonis vel electronis – Formula:Dimensiones)
Nonnulli auctores posteriores, praesertim post Formula:Creanda anni 2019, in locum constantis Coulombianae (Formula:Mvar/k e) aliquando Formula:Math substituunt (ubi Formula:Mvar/epsilon 0 est constans permittivitatis vacui).[3][4]
| Nomen | Dimensio | Aequatio | Mensura ad SI versa |
|---|---|---|---|
| Longitudo Stoneyana | longitudo (L) | 1.3807 × 10−36 m | |
| Massa Stoneyana | massa (M) | 1.8592 × 10−9 kg | |
| Tempus Stoneyanum | tempus (T) | 4.6054 × 10−45 s | |
| Onus electricum Stoneyanum | onus electricum (Q) | 1.6022 × 10−19 C |
Constantes quae systema Stoneyanum definiunt, cum per ipsas unitates Stoneyanas exprimantur, partem numeralem habent unius:
Secundum ipsum systema pars numeralis constantis Planckianae minutae est Formula:Math , i.e. ∼137:
ubi Formula:Mvar/phyalpha est constans structurae politae.
Proportio inter unitates Planckianae et unitates Stoneyanas est .[5] Idcirco:
Nonnulli auctores, unitates Planckianas imitantes, unitatem Stoneyanam temperaturae (Formula:Mvar/T Stoney) systemati addunt,[6] cui 1.2103 × 1031 K congruunt.
Notae
- ↑ Ray, T. P. "Stoney's fundamental units." Irish Astronomical Journal, Vol. 15, P. 152, 1981 15 (1981): 152.
- ↑ Formula:Cite journal
- ↑ Formula:Citation
- ↑ Formula:Citation
- ↑ Formula:Citation
- ↑ Formula:Cite journal