Trimipraminum
| Cognitores | |
|---|---|
| ChemSpider | 5382 |
| PubChem | 5584 |
| DrugBank | DB00726 |
| Natura chemica | |
| Formula summarum | Formula:Chem |
| Massa molaris | 294.434 g/mol |
| Natura pharmacologica | |
| Codex ATC | Formula:ATC |
| Metabolismus | iecore (hepaticus) |
| Excretio | renibus |
| Ad usum therapeuticum | |
| Applicatio | per os, i.m., i.v. |
Trimipraminum est substantia psychoanaleptica et antidepressiva et propterea medicamentum, quod cogitari potest, ad therapiam depressionum. Trimipraminum dibenzazepinorum quoque et antidepressivorum tricyclicorum est.
Natura Trimipramini
Natura chemica
Plena structura chemica sua 10,11-dihydro-5H-dibenzo[b,f]azepin-5-ylum)-N,N,2-trimethylpropan-1-aminum legitur. Ita fit, ut Trimipraminum dibenzazepinum (cum duobus anulorum benzeni et uno azepini) compositum tricyclicum sit. Trimipraminum derivatum chemicum Imipramini cum grege methyli adiecto tertio, igitur alia nomina sua 2'-methylimipraminum quoque aut β-methylimipraminum sunt, quo etiam factum est, ut praefixum "tri-" methyli greges tres indicat - nimirum imipramino solum duo greges methyli sunt. Litterae "-pr-" gregem propani respondent. Cum nitrogenio terminali Trimipramino grex amini ("-aminum") tertiani (-NR3) est.
Alia dibenzazepina sunt per exemplum Clomipraminum, Imipraminum, Carbamazepinum, Amoxapinum.
Massa molaris Trimipramini est 294.43 g/mol.
Natura pharmacologica
Trimipraminum est substantia antidepressiva et partim inhibitor reabsorptionis monoaminorum non-selectivum lenis.
Pharmacodynamica
Trimipraminum potissime varia receptoria obsidet, imprimis receptoria histamini H1, serotonergici subtypi 2A, adrenergici subtypi alpha-1, deinde dopamini, acetylcholini, alia adrenergica serotonergicaque.
| Receptorium | Trimipramini affinitas ligandi, Ki (nM)[1] |
Annotationes |
|---|---|---|
| dopamini D1 | 347 | species: rattus |
| dopamini D2 | 57.5 | species: rattus |
| serotonini 5-HT2A | 19.5 | species: rattus |
| serotonini 5-HT2C | 537 | species: rattus |
| serotonini 5-HT3 | 9120 | species: rattus |
| adrenergicum α1 | 24 | species: rattus |
| adrenergicum α2A | 1380 | species: rattus |
| adrenergicum α2B | 380 | species: rattus |
| histamini H1 | 0.27 - 1.48 | |
| histamini H2 | 41 | |
| muscarinicum acetylcholini | 59 | |
| transportator serotonini (SERT) | 149 | |
| transportator noradrenalini (NET) | 2450 | |
| transportator dopamini (DAT) | 3780 |
Pharmacocinetica
Tempus semivitae biologicum .[2] circa 24 h est. Excretio est per urinas.
Effectus Trimipramini
Trimipraminum est substantia antidepressiva.
Effectus non grati
Cum uso Trimipramini animum advertere ad effectus secundarios systematis autonomici et interactiones necesse est.
Effectus secundarii praecipue autonomici et anticholinergici
Exempli (!) sunt:
- Siccitas oris (saepissime)
- Fatigatio
- Ex capitare labore
- Hypotensio
- Tachycardia
- Urticaria et Pruritus
- Thrombocytopenia et leukocytopenia
Usus Trimipramini
Usus medicus
Dosis diurna definita (DDD) est 150 mg per die et p.o.[3]