Logica propositionalis

E testwiki
Jump to navigation Jump to search

Formula:LatinitasFormula:ScDub Logica propositionalis, in logica et mathematica, dicitur cognitionis ratio quae praecipue ad argumentorum analyses spectat.

Argumentum quoddam in varias propositiones dividitur; quae appellantur praemisa et deductiones seu conclusiones, quae verae aut falsae possunt esse; quae in denotatione formali litteris A, B, C, etc., repraesentantur et coniunguntur per sex operationes logicas, invicem symbolis repraesentatas, quae sunt: condicionale (), bicondicionale (), coniugens (), disiugens (), excludens (), negans (¬), et implicans ().

Argumentum, cum legibus logicae propositionalis paret, validum esse dicitur; et argumentum validum, cum omnia praemisa eius sunt vera, verum dicitur.

Definitio operationum

Condicionalis

Propositio condicionalis dicit: "Si p, tunc q". Si p et q praemisa proposita sunt, scimus:

  • si p verum est et q verum, pq verum esse;
  • si p verum est et q falsum, pq falsum esse;
  • si p falsum est et q verum, pq verum esse;
  • si q falsum est et q falsum, pq verum esse.

Bicondicionalis

Propositio bicondicionalis dicit: "Si p, tunc q si et solum si q, tunc p." Scimus igitur:

  • si p et q vera sunt aut p et q falsa sunt, p q verum esse;
  • si p falsum est sed q verum est aut p verum est et q falsum est, p q falsum esse.

Coniunctio

Propositio coniunctiva dicit: "p et q sunt vera."

  • si p et q vera sunt, pq verum esse;
  • si p aut q falsum est, pq falsum esse.

Disiunctio

Propositio disiunctiva dicit: "p vel q verum est."

  • si p vel q verum est, pq verum esse;
  • si p falsum est et q falsum est, pq falsum esse.

Negatio

Propositio negativa dicit: "non p." Si p propositio est, scimus,

  • si p verum est, ¬p falsum esse;
  • si p falsum est, ¬p verum esse.

Leges logicae propositionalis

Argumentum, cum legibus paret, validum esse dicitur. Quae leges in tabula infra ostenduntur.

Leges
Nomen Symbola Dictum
Modus ponens ((pq)p)q Si p tunc q; p; ergo q
Modus tollens ((pq)¬q)¬p Si p tunc q; non q; ergo non p
Syllogismus hypotheticus ((pq)(qr))(pr) Si p tunc q; si q tunc r; ergo, si p tunc r
Syllogismus disiunctivus ((pq)¬p)q Aut p aut q; non p; ergo, q
Dilemma constructivum ((pq)(rs)(pr))(qs) Si p tunc q; et si r tunc s; sed p vel r; ergo q vel s
Dilemma destructivum ((pq)(rs)(¬q¬s))(¬p¬r) Si p tunc q; et si r tunc s; sed non q vel non s; ergo non p vel non r
Dilemma bidirectionale ((pq)(rs)(p¬s))(q¬r) Si p tunc q; et si r tunc s; sed p vel non s; ergo q vel non r
Simplificatio (pq)p p et q sunt vera; ergo p est verum
Coniunctio p,q(pq) p et q sunt vera singula; ergo vera sunt una
Additio p(pq) p est verum; ergo disiunctio (p aut q) est vera
Compositio ((pq)(pr))(p(qr)) Si p tunc q; et si p tunc r; ergo si p est verum tunc q et r sunt vera
Theorema De Morgan (I) ¬(pq)(¬p¬q) Negare (et p et q) idem valet ac (non p vel non q)
Theorema De Morgan (2) ¬(pq)(¬p¬q) Negare (aut p aut q) idem valet ac (non p et non q)
Commutatio (1) (pq)(qp) (aut p aut q) idem valet ac (aut q aut p)
Commutatio (2) (pq)(qp) (et p et q) idem valet ac (et q et p)
Commutatio (3) (pq)(qp) (p idem esse ac q) idem valet ac (q esse idem ac p)
Associatio (1) (p(qr))((pq)r) aut p aut (aut q aut r) idem valet ac (aut p aut q) aut r
Associatio (2) (p(qr))((pq)r) et p et (et q et r) idem valet ac (et p et q) et r
Distributio (1) (p(qr))((pq)(pr)) et p et (aut q aut r) idem valet ac aut (et p et q) at (et p et r)
Distributio (2) (p(qr))((pq)(pr)) aut p aut (et q et r) idem valet ac et (aut p aut q) et (aut p aut r)
Negatio duplex p¬¬p p idem valet ac (non p) negare
Transpositio (pq)(¬q¬p) Si p tunc q idem valet ac si non q tunc non p
Implicatio materialis (pq)(¬pq) Si p tunc q idem valet ac aut non p aut q
Aequivalentia materialis (1) (pq)((pq)(qp)) (p idem ac q esse) significat quod (si p verum est, tunc q verum est) et (si q verum est, tunc p verum est)
Aequivalentia materialis (2) (pq)((pq)(¬p¬q)) (p idem ac q valere) significat aut (et p et q vera esse) aut (et p et q falsa esse)
Aequivalentia materialis (3) (pq)((p¬q)(¬pq)) (p idem ac q valere) significat, et (aut p aut non q verum esse) et (aut non p aut q verum ese)
Exportatio ((pq)r)(p(qr)) De (si et p et q vera sunt, tunc r verum est) possumus demonstrare (si q verum est, tunc r verum est, si p verum est)
Importatio (p(qr))((pq)r)  
Tautologia (1) p(pp) p esse verum idem valet ac aut p esse verum aut p essev verum
Tautologia (2) p(pp) p esse verum idem valet ac et p esse verum et p esse verum
Tertium non datur (p¬p) aut p aut non p verum est
Lex contradictionis ¬(p¬p) quod et p et non p esse falsum, verum est

Formula:NexInt

Bibliographia

  • Brown, Frank Markham. 2003. Boolean Reasoning: The Logic of Boolean Equations. Editio 1a. Norwell, Massachusettae. Editio 2a. Mineolae Novi Eboraci: Dover Publications.
  • Chang, C. C., et H. J. Keisler. 1973. Model Theory. Amstelodami, Hollandiae Septentrionalis.
  • Hofstadter, Douglas. 1979. Gödel, Escher, Bach: An Eternal Golden Braid. Basic Books. ISBN 978-0-46-502656-2.
  • Kohavi, Zvi. 1970, 1978. Switching and Finite Automata Theory. McGraw–Hill.
  • Korfhage, Robertus R. 1974. Discrete Computational Structures. Novi Eboraci: Academic Press.
  • Lambek, J., et P. J. Scott. 1986. Introduction to Higher Order Categorical Logic. Cantabrigiae: Cambridge University Press
  • Mendelson, Elliot. 1964. Introduction to Mathematical Logic. D. Van Nostrand Company.

Formula:Math-stipula

Formula:Myrias