Densitas lexica

E testwiki
Jump to navigation Jump to search

Densitas lexica in linguistica computationali est mensura rerum quae insunt per unitates functionales (grammaticas) et lexicas (lexema) aestimata. Notio in explicatione sermonis adhibetur pro parametro descriptivo quod per registrum et genus variat. Textus clare dicti, exempli gratia, textibus scriptis inferiorem densitatem lexicam habere solent. Densitas lexica sic inveni potest:

Ld=(Nlex/N)×100

ubi

Ld = densitas lexica textus explicati

Nlex = numerus signorum vocabulorum lexicorum (nominum, adiectivorum, verborum), adverbiorum) in textu explicato

N = numerus omnium signorum (summa verborum) in textu explicato[1]

Formula:NexInt

Notae

  1. Symboli variabiles hic adhibiti haudquaquam conventionales sunt; ad arbitrium ad exemplum appositum monstrandum electi sunt.

Bibliographia

  • Ure, J. 197. Lexical density and register differentiation. In Applications of Linguistics, ed. G. Perren et J. L. M. Trim, 443–452. Londinii: Cambridge University Press.

Nexus externi