Capacitas et volumen

E testwiki
Jump to navigation Jump to search

Formula:L Formula:Videhom

Conus, sphaera, cylindrum quae eundem radium r habent.

Capacitas et Volumen sunt vocabula in re technica quae hodie persaepe magnitudinem geometricam significant sensu longitudinis, latitudinis, et altitudinis coniunctim. Capacitas spatium vacuum, volumen spatium plenum significat. In Systemate Unitatium Internationali, capacitas et volumen in unitatibus metrorum cubicorum (sym. m³) metuntur.

Formulae

Solidus rectangularis, cui est longitudo x, amplitudo y, et altitudo z, habet volumen

V=xyz

Si r est radius et h = 2r est altitudo coni, sphaerae, cylindri, tunc volumen coni est: 13πr2h=13πr2(2r)=(23πr3)×1

Volumen sphaerae est: 43πr3=(23πr3)×2

Volumen cylindri est: πr2h=πr2(2r)=(23πr3)×3

Historia

Ab aetate Ciceronis usque post eam Newtoni, ad ideam magnitudinis geometricae adhibendam verbo magnitudo libenter utuntur. Verbum volumen ea aetate solum significabat liber vel quod volutum est. Sed displosio scientifica, quae post Newtonum evenit, effecit ut verbum magnitudo tantas significationes technicas colligat ut novum verbum utendum fuerit. Iam annos 1800 chemici, sicut Iacobus Berzelius, verbum volumen loco magnitudinis geometrici substituerunt.[1]

Formula:NexInt

Notae

  1. "Nova analysis aquarum Medeviensium: Vetus sive insimus fons" (1800) auctore Iacobo Berzelio: "In temperatura +17º volumen gasium dimensum fuit 6,5 pollicum cubicorum decimalium pro quoque cantharo." et "Gas hydr. sulph. & gas acidi carbonici ad æqualia volumina commixta & eidem experimento subjecta, ab aqua calcarea, uno p. c. relicto,. absorbebantur." et caeterae similes.

Formula:Magnitudines Formula:Physica-stipula Formula:Myrias