Benzodiazepinum

E testwiki
Jump to navigation Jump to search

Formula:Cautio

Structura benzodiazepinorum fusionem ex benzeno et diazepino. R1, R2, R2', R7 signant loca, quo gregis chemicis effectus varios fieri possunt.

Benzodiazepinum est compositum chemicum psychotropicum, fusum ex benzeno et anulo diazepini, cum effectibus in systemate nervosum centrali anxiolyticis aut sedantibus[1] aut anticonvulsivis.

Benzodiazepina receptoria GABAA modificant, ideo ut neurotransmissor GABA melius receptorium inflectat.

Medici benzodiazepinis in tractandis et insomnia et anxietate et inquietudine utuntur.

Historia

Chlordiazepoxidum

Anno 1955 Leo Sternbach in Nova Caesarea[2] primum benzodiazepinum, Chlordiazepoxidum, confecit.

Natura chemica

Structura chemica

Benzodiazepinum heterocyclus fusione chemica ex anulo benzeni et diazepino (heterocyclus cum septem atomis, quinque enim carbonii et duabus nitrogenii) oritur. Benzodiazepino atomi nitrogenii positione una et quattuor locati sunt, ergo 1,4-diazepinum dicitur. Praeter 1,4-diazepinum etiam 1,2-diazepinum et 1,3-diazepinum sunt neuter verum cum effectibus pharmacologicis 1,4-diazepini.

Ergo benzodiazepinis usitatis 1,4-diazepina sunt, quae receptoria GABAA obsident.

Natura pharmacologica

Pharmacokinetica

Benzodiazepinum Tempus semivitae biologicum t12.[3]
(horae)
Velocitas effectuum initii
Alprazolamum Formula:Nts – 15 intermedium
Flunitrazepamum Formula:Nts – 26 intermedium
Chlordiazepoxidum Formula:Nts – 30 intermedium
Clonazepamum Formula:Nts – 50 leniter
Diazepamum Formula:Nts – 80 velociter
Lorazepamum Formula:Nts – 20 intermedium
Midazolamum Formula:Nts – 2.5 velociter
Oxazepamum Formula:Nts – 10 leniter
Prazepamum Formula:Nts – 200 leniter

Secundum tempus semivitae biologicum unumquodque benzodiazepinum in greges tres qui sunt dividi potest[4]:

  • velociter proficiens (1 — 12 horae)
  • intermedium proficiens (12 — 40 horae)
  • leniter proficiens (40 — 250 horae)

Natura medica

Benzodiazepini et tranquillantia (sedativa, hypnotica) et anticonvulsiva adhibentur. Usus in senectute quaedam salutis impedimanta imponat.

Ordo mundi sanitarius in suo Systemate classificationis Anatomico Therapeutico Chemicoque benzodiazepina caudicibus et N05BA et N05CD recepit.

Benzodiazepina et homo senex

Usus benzodiazepinorum medicus in senectute, non raro insignibus cum periculis coniunctus est, imprimis tractatione longiore observatum:

  • Sedatio, hypotonia musculorum, ataxia efficiunt casus (cum fracturae et vulneris cerebralis periculo)
  • Dementia
  • Effectus paradoxici ut agitatio et insomnia

Formula:NexInt

Notae

  1. Nature Neuroscience: De benzodiazepinorum effectibus sedantibus
  2. Negotium: Hoffmann-La Roche
  3. http://goldbook.iupac.org/B00658.html
  4. Cardinali D, Monti J (2006). Chronopharmacologia et implicatio sua pharmacologiae somni. In: Pandi-Perumal S, Monti J. Clinical pharmacology of sleep. Basel: Birkhäuser. pp. 211–3. ISBN 9783764374402. Formula:Ling