Series (mathematica)

E testwiki
Redactio 13:44, 21 Septembris 2023 a conlatore imported>IacobusAmor facta (+ ex en (10K))
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Jump to navigation Jump to search

Formula:L1

Tres series geometricae.

Series in mathematica universe est operatio multarum quantitatum additarum in infinitum, singillatim, usque ad primam quantitatem datam.[1] Investigatio serierum est maior pars calculi et eius generalizationis, analysis mathematicae. Series in plurimis mathematicae regionibus adhibetur, etiam in structuris finitis investigandis (ut in combinatorica) per functiones generantes. Series infinitae, praeter eorum ubiquitate in mathematica, late adhibentur in disciplinis sicut physica, scientia computatrali, statistica, et Formula:Creanda

Notio summationis infinitae quae exitum finitum efficere potest paradoxum diu a mathematicis videbatur.

Series subtiliter deefinita

Series subtiliter est summa sequentiae. Hoc est, si sequentiam habemus a0,a1,a2,... possumus seriem facere: a0+a1+a2+... Sigma littera Graeca seriem significat: i=0ai=a0+a1+a2....

Series finita est additio: i=1i=5i=1+2+3+4+5=15. Series autem infinita summam finitam aut infinitam habere potest. Si summa est finita, dicimus seriem ad limitem appropinquare vel vergere; si summa est infinita, series non vergit.

Summa partialis seriei est summa primorum membrorum. Sit series i=0ai. Tunc prima summa partialis est a0, altera est a0+a1, tertia est a0+a1+a2, quarta est a0+a1+a2+a3, et similiter. Summae partiales sunt numeri, et fiunt sequentia.

Summa seriei infinitae (per definitionem) est limes sequentiae summarum partialium. Hoc est, sit sn=i=0nai=a0+a1+...+an Si sequentia sj limitem habet, haec limes est summa seriei; si autem limitem non habet, series summam non habet.

Ecce exemplum. Series i=112i=12+14+18... habet summas partiales: 1/2, 3/4, 7/8, 15/16, . . . Haec sequentia ad limitem 1 vergit; 1 est ergo summa seriei.

Sed series i=11i=1+1/2+1/3+1/4... divergit, quod summae partiales sine limite crescunt: 1, 3/2, 11/6, 25/12, . . . Series ergo nullam limitem habet. Nomen seriei est series harmonica.

Series cuius forma est i=01ri dicitur series geometrica et r est ratio communis, quod est ratio membri cuiusdam et sequentis membri: ai+1ai=r Series geometrica ad limitem 11r vergit cum |r|<1, et aliter divergit.

Formula:NexInt

Notae

Nexus externi

Formula:CommuniaCat

Bibliographia

  • Bromwich, T. J. (1908) 1926. An Introduction to the Theory of Infinite Series. Macmillan & Co. Iterum impressus 1939, 1942, 1949, 1955, 1959, 1965.
  • Behnke, H., F. Bachmann, K. Fladt, et W. Süss, eds. 1974. Fundamentals of Mathematics, vol 1: Foundations of Mathematics: The Real Number System and Algebra. Convertit S. H. Gould. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press.
  • Formula:Cite journal
  • Hardy, G. H. (1952) 1992. A Course in Pure Mathematics, ed. decima. Cantabrigiae. ISBN 0-521-09227-2.
  • Formula:Cite book
  • Formula:Cite book
  • Rudin, Walter. 1964. Principles of Mathematical Analysis. Novi Eboraci: McGraw-Hill.
  • Formula:Cite book
  • Formula:Citation.
  • Wong. 1979. Schwartz spaces, nuclear spaces, and tensor products. Berolini, Novi Eboraci: Springer-Verlag. ISBN 3-540-09513-6. OCLC 5126158.

Formula:Myrias