Rotatum

E testwiki
Redactio 14:46, 29 Iunii 2022 a conlatore imported>Andrew Dalby facta (fontem addidi)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Jump to navigation Jump to search

Rotatum (a rotando) in physica est derivatum momenti virium de tempore. Quod per aequationem scriptum, rotatum Ρ est:

P=dτdt

ubi τ est momentum virium et ddt est derivatum de tempore t. Vocabulum rotatum non ubique adnoscitur, sed generatim adhibetur. Unitates rotati sunt vis per distantiam per tempus, vel (eadem res) massa per longitudinem quadratam per tempus potentia tertia; in unitatibus basicis SI hoc est chiliogramma metrum quadratum per secundum potentia tertia (kg·m2/s3), vel newtonia per metrum per secundum (N·m2/s).

Coniunctio cum aliis quantitatibus physicis

Secunda lex Newtoni, motum angularem tractans, dicit:

τ=d𝐋dt

ubi L est momentum angulare; ergo, si aequationes superiores commiscemus:

P=dτdt=ddt(d𝐋dt)=d2𝐋dt2=d2(Iω)dt2

ubi I est momentum inertiae et ω est velocitas angularis. Si momentum inertiae per tempus non mutatur (i.e., constans est), tum:

P=Id2ωdt2

quod etiam scribi potest:

P=Iζ

ubi ς est motus subitus angularis.

Formula:NexInt

Nexus externi