Signatura (logica)

E testwiki
Redactio 13:17, 8 Februarii 2024 a conlatore imported>LilyKitty facta (de formula)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Jump to navigation Jump to search

Formula:L1 Signatura in logica mathematica est copia signorum alicuius linguae logicae.

Sit, exempli gratia, formula arithmetica ut xx+0=x (quae dicit x+0=x cuique numero x). In hac formula , x et = sunt signa logica, quia omnes formulae logicae his utuntur, sed non sunt + et 0, quae sunt signa in hac tantum lingua. Igitur signatura huius linguae haec signa continet.

Cura ut natura rerum quas continet signatura bene decernatur, quod signatura non constantes, functiones, relationes ipsas continet, sed tantum earum signa.

Definitio

Signatura et lingua definiendae sunt, ut exemplares definiantur. Signatura S est copia huiusmodi rerum:

Cuique signaturae S est lingua LS sic definita:

  • Res primae sunt in copia minima quae:
  • Omnia signa constantis continet, et
  • Omnia signa variabilis, id est {vi}iω, continet, et
  • Si (f,nf) est in copia signorum functionis et t0,,tnf1 sunt res primae, tum f(t0,,tnf1) continet.
  • Formula sunt in copia minima quae:
  • Si t0,t1 sunt res primae, tum t0=t1 continet, et
  • Si (R,nR) est in copia signorum relationis et t0,,tnR1 sunt res primae, tum R(t0,,tnR1) continet, et
  • Si ϕ,ψ sunt formulae, tum (ϕψ) et (ϕψ) et ¬ϕ continet, et
  • Si vi est signum variabilis et ϕ est formula, tum viϕ et viϕ continet.
  • Denique lingua LS definita est copia omnium formularum.

Exempla

  • Signatura catervarum est (1,), in qua 1 est signum constantis, est signum functionis duarum variabilium.
  • Signatura arithmetica est (0,+,,<), in qua 0 est signum constantis, +, sunt signa functionis duarum variabilium, < est signum relationis unius variabilis.