Polynomium

E testwiki
Redactio 15:29, 23 Martii 2023 a conlatore imported>IacobusAmor facta (Quisquilias eiciebamus.)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Jump to navigation Jump to search

Formula:L

Graphum Polynomium gradus quinti

Polynomium[1] (Graece πολύς 'multum' + νόμος 'portio, pars') in mathematica est functio formae
f(x)=i=0naixi=anxn+an1xn1++a1x+a0,
ubi n. Numerus n appellatur gradus polynomii. Numeri ai (qui "coefficientes" dicuntur) saepius sunt in quolibet corpore, vel , vel , vel alio; licet etiam in anello esse, ut anellus matricum quadraticarum alicuius magnitudinis. Algebra elementaria de polynomiis tractat.

Etymologia

Nomen polynomium, praefixo πολύ 'multum' addito, formatum est ab exemplo binomio, quod ipsum a Francogallico nom vel Latino nomine contracto derivatum est.[2]

Proprietates

f(x)=(i=0naixi)=i=1n1aiixi1=annxn1+an1(n1)xn2++a1

Anellus polynomiorum

Possumus addere, subtrahere, et multiplicare polynomia (leges binominales sunt simplissimae multiplicationis regulae), quae operationes semper aliud polynomium faciunt. Divisio vel quotiens duorum polynomiorum autem est functio rationalis (per definitionem) sed non semper polynomium. Polynomia ergo quorum coefficientes sunt in corpore F font anellus, F[x] dictus.

Si n est numerus par et omnes ai=0, i=2k1 (id est omnibus i imparibus) sunt, tum functio est symmetrica ad axem verticalem, quae aequatione x=0 datur.

Si n est numerus impar et omnes ai=0, i=2k (id est omnibus i paribus) sunt, tum functio est symmetrica ad punctum originis (0/0).

Exempla

  • Polynomium f(x)=17x47x23 est symmetricum ad axem verticalem, quae aequatione x=0 datur.
  • Polynomium f(x)=8x57x est symmetricum ad punctum originis (0,0).

Notae

Formula:NexInt

Formula:Myrias