Radius Schwarzschildianus


Radius Schwarzschildianus est parametrum physicum quod in Formula:Creanda radium horizontis eventuum foraminis nigri indicat. Cuique massae est suus peculiaris radius Schwarzschildianus (exempli gratia, radius Schwarzschildianus Telluris est 0.887 cm), et quaeque massa intra sphaeram sui radii Schwarzschildiani compressa foramen nigrum appellatur.
Nomen radii Schwarzschildiani in honorem astronomi Formula:Creanda electum est, qui solutionem exactam theoriae relativitatis generalis ad casum foraminum nigrorum non rotantium attinentem computavit.
Radius Schwarzschildianus per sequentem aequationem definitur,
ubi Formula:Mvar/G est constans gravitatis, Formula:Mvar est massa corporis, et Formula:Mvar/c est celeritas lucis.[1][2]
Tamquam formula ostendit, sic cum massa crescat densitas foraminis nigri decrescit, ergo omni densitati (Formula:Mvar) est suus peculiaris radius Schwarzschildianus:
Exempli gratia, densitas aquae est 1000 kg/m3, ergo maxima sphaera aquea quae non fit foramen nigrum radium habet Formula:Num km (circa 2.67 UA). Cum densitas universi aestimetur 8.5 × 10−27 kg/m3, maximus radius qui foramen nigrum non gignit est circa Formula:Num annorum luce mensorum, qui etiam est fere radius universi observabilis.[3]